monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 18
{VI} alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore volumine eiusdem nomine diximus.